Readings for Lent and Easter
8 quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata:
9 reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.
10 De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:
11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:
12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere.
13 Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi:
14 quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis:
15 sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:
16 quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
17 Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.