Old/New Testament
40 In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
2 In visionibus Dei adduxit me in terram Israel, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.
3 Et introduxit me illuc: et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus: stabat autem in porta.
4 Et locutus est ad me idem vir: Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israel.
5 Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique: et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo: et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
6 Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus: et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
7 Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum: et inter thalamos, quinque cubitos.
8 Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
9 Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis: vestibulum autem portae erat intrinsecus.
10 Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde: mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.
11 Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.
12 Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque: thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
13 Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.
14 Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.
15 Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.
16 Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum: similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
17 Et eduxit me ad atrium exterius: et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum: triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
18 Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.
19 Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus: centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.
20 Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.
21 Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
22 Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem: et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.
23 Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem: et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
24 Et eduxit me ad viam australem: et ecce porta quae respiciebat ad austrum: et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.
25 Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras: quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.
26 Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus: et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.
27 Et porta atrii interioris in via australi: et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores.
29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.
30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum:
31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores.
33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.
35 Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.
36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.
38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.
39 Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae:
41 quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant.
42 Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.
43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis.
44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi.
48 Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus: una hinc, et altera inde.
41 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes: sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
2 Et latitudo portae decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae septem cubitorum.
4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.
5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio:
9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus.
10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
11 et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii.
16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
18 Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu.
20 De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino.
23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
3 Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:
2 ut memores sitis eorum, quae praedixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris.
3 Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
4 dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
5 Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo:
6 per quae, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
7 Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
8 Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
9 Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.
10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
11 Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?
13 Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
14 Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:
15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
17 Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate:
18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.