Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Old/New Testament

Each day includes a passage from both the Old Testament and New Testament.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ezechiel 27-29

27 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum:

et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,

et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum:

abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris: cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.

Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.

Byssus varia de AEgypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo: hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.

Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui: sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.

Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae: omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.

10 Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui: clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.

11 Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu: sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum: ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.

12 Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.

13 Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui: mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.

14 De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.

15 Filii Dedan negotiatores tui; insulae multae, negotiatio manus tuae: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.

16 Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum: gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.

17 Juda et terra Israel, ipsi institores tui in frumento primo: balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.

18 Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.

19 Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum: stacte et calamus in negotiatione tua.

20 Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.

21 Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae: cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.

22 Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui: cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.

23 Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.

24 Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus: cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.

25 Naves maris, principes tui in negotiatione tua: et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.

26 In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris.

27 Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum: nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant: viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae:

28 a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.

29 Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum: nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.

30 Et ejulabunt super te voce magna: et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.

31 Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis: et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.

32 Et assument super te carmen lugubre, et plangent te: Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris?

33 Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.

34 Nunc contrita es a mari: in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt.

35 Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.

36 Negotiatores populorum sibilaverunt super te: ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.

28 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus: et dedisti cor tuum quasi cor Dei:

ecce sapientior es tu Daniele: omne secretum non est absconditum a te:

in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis:

in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo:

propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,

idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium: et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum.

Interficient, et detrahent te: et morieris in interitu occisorum in corde maris.

Numquid dicens loqueris: Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te?

10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,

12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.

13 In deliciis paradisi Dei fuisti: omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus: aurum, opus decoris tui: et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt.

14 Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei: in medio lapidum ignitorum ambulasti,

15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.

16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti: et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.

17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.

18 In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam: producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.

19 Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te: nihili factus es, et non eris in perpetuum.

20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea:

22 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui: et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.

23 Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus: et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.

24 Et non erit ultra domui Israel offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis: et scient quia ego Dominus Deus.

25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus: et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob:

26 et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum.

29 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens:

Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem AEgypti, et prophetabis de eo, et de AEgypto universa.

Loquere, et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Pharao rex AEgypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.

Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.

Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui: super faciem terrae cades; non colligeris, neque congregaberis: bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.

Et scient omnes habitatores AEgypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israel:

quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum: et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.

Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.

Et erit terra AEgypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum.

10 Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua: daboque terram AEgypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos AEthiopiae.

11 Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.

12 Daboque terram AEgypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis: et dispergam AEgyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

13 Quia haec dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo AEgyptum de populis in quibus dispersi fuerant.

14 Et reducam captivitatem AEgypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.

15 Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.

16 Neque erunt ultra domui Israel in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus.

17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:

18 Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum: omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.

19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra AEgypti: et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus: et erit merces exercitui illius,

20 et operi quo servivit adversus eam: dedi ei terram AEgypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

21 In die illo pullulabit cornu domui Israel, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.

I Petri 3

Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:

considerantes in timore castam conversationem vestram.

Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:

sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris.

Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae.

In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:

non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.

10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:

12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?

14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.

15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe.

16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.

18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.

19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit:

20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

21 Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.

22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.