New Testament in a Year
28 Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.
29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
30 dicens: Ite in castellum quod contra est: in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit: solvite illum, et adducite.
31 Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat.
32 Abierunt autem qui missi erant: et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum?
34 At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet.
35 Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via:
37 et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
38 dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini: pax in caelo, et gloria in excelsis.
39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos.
40 Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens:
42 Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi: nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
43 Quia venient dies in te: et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te: et coangustabunt te undique:
44 et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem: eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
45 Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,
46 dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est: vos autem fecistis illam speluncam latronum.
47 Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere:
48 et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.