New Testament in a Year
31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis: Daemonium habet.
34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit.
37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti:
38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum: quia peccatrix est.
40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister, dic.
41 Duo debitores erant cuidam foeneratori: unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit?
43 Respondens Simon dixit: AEstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei: Recte judicasti.
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
45 Osculum mihi non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
46 Oleo caput meum non unxisti: haec autem unguento unxit pedes meos.
47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
48 Dixit autem ad illam: Remittuntur tibi peccata.
49 Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se: Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
50 Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.