M’Cheyne Bible Reading Plan
13 Ascendit ergo Abram de AEgypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
2 Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
3 Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
4 in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini.
5 Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
6 Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa.
8 Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus.
9 Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut AEgyptus venientibus in Segor.
11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo.
12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
13 Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam.
18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron: aedificavitque ibi altare Domino.
12 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare.
2 Pharisaei autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
3 At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.
7 Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
12 Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
13 Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
14 Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent.
17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium:
21 et in nomine ejus gentes sperabunt.
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
23 Et stupebant omnes turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David?
24 Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum.
25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?
27 Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
41 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.
42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?
49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
2 Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus.
2 Dixitque mihi rex: Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
3 et dixi regi: Rex, in aeternum vive: quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portae ejus combustae sunt igni?
4 Et ait mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum caeli,
5 et dixi ad regem: Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judaeam ad civitatem sepulchri patris mei, et aedificabo eam.
6 Dixitque mihi rex, et regina quae sedebat juxta eum: Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? Et placuit ante vultum regis, et misit me: et constitui ei tempus.
7 Et dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judaeam:
8 et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
9 Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
10 Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
11 Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.
12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem: et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
13 Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.
14 Et transivi ad portam fontis, et ad aquaeductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.
15 Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.
16 Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judaeis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
17 Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portae ejus consumptae sunt igni: venite, et aedificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.
18 Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quae locutus esset mihi, et aio: Surgamus, et aedificemus. Et confortatae sunt manus eorum in bono.
19 Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quae est haec res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
20 Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos: Deus caeli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus: surgamus et aedificemus: vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
12 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
2 Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.
3 Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus.
8 Dixit autem angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre.
10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem: quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.
11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum.
12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
13 Pulsante autem eo ostium januae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
14 Et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.
15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus ejus est.
16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum.
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci: descendensque a Judaea in Caesaream, ibi commoratus est.
20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.
23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.
24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.