M’Cheyne Bible Reading Plan
12 Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
2 Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
3 Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
4 Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
5 Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
6 pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chananaeus autem tunc erat in terra.
7 Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
9 Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
10 Facta est autem fames in terra: descenditque Abram in AEgyptum, ut peregrinaretur ibi: praevaluerat enim fames in terra.
11 Cumque prope esset ut ingrederetur AEgyptum, dixit Sarai uxori suae: Novi quod pulchra sis mulier:
12 et quod cum viderint te AEgyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt.
13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
14 Cum itaque ingressus esset Abram AEgyptum, viderunt AEgyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
15 Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis.
16 Abram vero bene usi sunt propter illam: fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli.
17 Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
18 Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? quare non indicasti quod uxor tua esset?
19 quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
20 Praecepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.
11 Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
3 ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus?
4 Et respondens Jesus ait illis: Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
5 Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur:
6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
7 Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?
8 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
9 Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
10 Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
12 A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
13 Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt:
14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
15 Qui habet aures audiendi, audiat.
16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam:
21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
25 In illo tempore respondens Jesus dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
26 Ita Pater: quoniam sic fuit placitum ante te.
27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris.
30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
1 Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
2 Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda: et interrogavi eos de Judaeis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
3 Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portae ejus combustae sunt igni.
4 Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis: jejunabam, et orabam ante faciem Dei caeli:
5 et dixi: Quaeso, Domine Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
6 fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis: et confiteor pro peccatis filiorum Israel, quibus peccaverunt tibi: ego et domus patris mei peccavimus,
7 vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et caeremonias, et judicia quae praecepisti Moysi famulo tuo.
8 Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos:
9 et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
10 Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
11 Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum: et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
11 Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
3 dicentes: Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis?
4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens:
5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me.
6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli.
7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge, Petre: occide, et manduca.
8 Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
9 Respondit autem vox secundo de caelo: Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
10 Hoc autem factum est per ter: et recepta sunt omnia rursum in caelum.
11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me.
12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
15 Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum?
18 His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam.
19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis.
20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum.
21 Et erat manus Domini cum eis: multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Jerosolymis super istis: et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est: et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino:
24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum: quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia: et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani.
27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam:
28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio.
29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus:
30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.