Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

M’Cheyne Bible Reading Plan

The classic M'Cheyne plan--read the Old Testament, New Testament, and Psalms or Gospels every day.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 1

Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens:

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,

si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum:

ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.

Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi:

detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident.

Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita:

et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori,

intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.

10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:

11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino: sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum:

12 dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis:

13 intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.

14 Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae,

15 offeret eam sacerdos ad altare: et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris:

16 vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,

17 confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.

Ioannes 20

20 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento.

Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.

Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.

Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.

Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina: non tamen introivit.

Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,

et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.

Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum: et vidit, et credidit:

nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.

10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.

11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum:

12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.

13 Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum.

14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.

15 Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaeris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.

16 Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magister).

17 Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.

18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.

19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis.

20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.

21 Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

22 Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:

23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt.

24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.

25 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.

26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit: Pax vobis.

27 Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incredulus, sed fidelis.

28 Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.

29 Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt.

30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.

31 Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.

Proverbia 17

17 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.

Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet.

Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.

Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.

Qui celat delictum quaerit amicitias; qui altero sermone repetit, separat foederatos.

10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.

11 Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.

12 Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.

14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.

15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam.

20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.

21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo laetabitur.

22 Animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.

23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.

24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terrae.

25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum.

26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.

27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.

Philippenses 4

Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.

Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.

Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.

Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete.

Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est.

Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.

Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate.

Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite: et Deus pacis erit vobiscum.

10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis.

11 Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

12 Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.

13 Omnia possum in eo qui me confortat.

14 Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae.

15 Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli:

16 quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.

17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

19 Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

21 Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.

22 Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt.

23 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.