M’Cheyne Bible Reading Plan
25 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
3 Haec sunt autem quae accipere debeatis: aurum, et argentum, et aes,
4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim:
6 oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud:
10 arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
12 et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
14 Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis:
15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.
22 Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.
23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labium aureum per circuitum,
25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
26 Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes.
27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
34 in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
35 Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
36 Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
38 Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
4 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisaei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
3 reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam.
4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.
8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Judaei Samaritanis.
10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?
12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?
13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum:
14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.
17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;
18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.
19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum.
27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris? aut, Quid loqueris cum ea?
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus?
30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.
32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.
36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam.
44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.
46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.
53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.
54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam.
1 Parabolae Salomonis, filii David, regis Israel,
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam;
3 ad intelligenda verba prudentiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae, justitiam, et judicium, et aequitatem:
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.
7 Timor Domini principium sapientiae; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae:
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis:
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitae omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20 Sapientia foris praedicat; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae.
31 Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
13 Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
2 Praedixi, et praedico, ut praesens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
3 An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
4 Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
5 Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis.
6 Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
7 Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.
8 Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
9 Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
10 Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.
11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.