The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
28 Et introduxit me in atrium interius ad portam australem: et mensus est portam juxta mensuras superiores.
29 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.
30 Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum:
31 et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte: et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
32 Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem: et mensus est portam secundum mensuras superiores.
33 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra: et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
34 Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.
35 Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem: et mensus est secundum mensuras superiores.
36 Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
37 Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius: et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde: et in octo gradibus ascensus ejus.
38 Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum: ibi lavabant holocaustum.
39 Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
40 Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae: et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae:
41 quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde: per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant.
42 Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius: super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.
43 Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis.
44 Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem: et facies eorum contra viam australem: una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
45 Et dixit ad me: Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam: sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
46 Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
47 Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum: et altare ante faciem templi.
48 Et introduxit me in vestibulum templi: et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
49 Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus: una hinc, et altera inde.
41 Et introduxit me in templum, et mensus est frontes: sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
2 Et latitudo portae decem cubitorum erat: et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde: et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
3 Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos: et portam, sex cubitorum: et latitudinem portae septem cubitorum.
4 Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me: Hoc est Sanctum sanctorum.
5 Et mensus est parietem domus sex cubitorum: et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
6 Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria: et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
7 Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum: idcirco latius erat templum in superioribus: et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
8 Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio:
9 et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum: et erat interior domus in lateribus domus.
10 Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
11 et ostium lateris ad orationem: ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem: et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
12 Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum: paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum: et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
13 Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum: et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
14 Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
15 Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum: ethecas ex utraque parte centum cubitorum: et templum interius, et vestibula atrii.
16 Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu: terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
17 Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
18 Et fabrefacta cherubim et palmae: et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
19 Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte: expressam per omnem domum in circuitu.
20 De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
21 Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
22 Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Haec est mensa coram Domino.
23 Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
24 Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur: bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
25 Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant: quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
26 Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
4 Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?
2 concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
3 Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis.
4 Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.
5 An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?
6 majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
7 Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
8 Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo.
9 Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem.
10 Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
13 Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
14 qui ignoratis quid erit in crastino.
15 Quae est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
16 Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
17 Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
19 Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua.
20 Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
21 Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
22 Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
23 Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
24 Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
25 [Daleth.] Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum.
26 Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
27 Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
28 Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis.
29 Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.
4 Qui derelinquunt legem laudant impium; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
5 Viri mali non cogitant judicium; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.