The Daily Audio Bible
Today's audio is from the CSB. Switch to the CSB to read along with the audio.
48 Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Vae super Nabo, quoniam vastata est, et confusa! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
4 Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.
5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.
6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto:
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus:
9 Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertae erunt, et inhabitabiles.
10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.
13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
14 Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum?
15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex: Dominus exercituum nomen ejus.
16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te: dissipavit munitiones tuas.
19 In via sta, et prospice, habitatio Aroer: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit?
20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,
21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,
22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,
24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.
25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
27 Fuit enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es, captivus duceris.
28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
29 Audivimus superbiam Moab: superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.
31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes:
32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuae transierunt mare; usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.
33 Ablata est laetitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium:
38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
40 Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
46 Vae tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.
47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.
49 Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: Numquid non filii sunt Israel, aut haeres non est ei? cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit?
2 Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata, filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai; clamate, filiae Rabbath: accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
4 Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me?
5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes.
6 Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.
7 Ad Idumaeam. Haec dicit Dominus exercituum: Numquid non ultra est sapientia in Theman? periit consilium a filiis; inutilis facta est sapientia eorum.
8 Fugite, et terga vertite; descendite in voraginem, habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
9 Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum: si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
10 Ego vero discooperui Esau: revelavi abscondita ejus, et celari non poterit: vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
11 Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduae tuae in me sperabunt.
12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu, quasi innocens relinqueris? non eris innocens, sed bibens bibes.
13 Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
14 Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium.
15 Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.
16 Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis: cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
17 Et erit Idumaea deserta: omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus.
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
19 Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei? quis enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
20 Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman: si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
21 A voce ruinae eorum commota est terra; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
22 Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran: et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis.
4 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:
2 praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
8 In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
9 Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam:
10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
12 Tychicum autem misi Ephesum.
13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:
15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
95 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
5 Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
7 Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;
8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; judicabit populos in aequitate.
11 Laetentur caeli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.
96 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra; laetentur insulae multae.
2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.
3 Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae; vidit, et commota est terra.
5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.
6 Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
8 Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.
9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.
10 Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos.
11 Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
12 Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.
9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.