Print Page Options Listen to Reading
Previous Prev Day Next DayNext

The Daily Audio Bible

This reading plan is provided by Brian Hardin from Daily Audio Bible.
Duration: 731 days

Today's audio is from the GW. Switch to the GW to read along with the audio.

Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ieremias 2:31-4:18

31 generatio vestra. Videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus; non veniemus ultra ad te?

32 Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.

33 Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,

34 et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi.

35 Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi.

36 Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et ab AEgypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.

37 Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.

Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis: tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.

Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.

Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere.

Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meae tu es:

numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.

Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.

Et dixi, cum fecisset haec omnia: Ad me revertere: et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda

quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii: et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:

et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno:

10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.

11 Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israel, comparatione praevaricatricis Judae.

12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices: Revertere, aversatrix Israel, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.

13 Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.

14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester: et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.

15 Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

16 Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.

17 In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.

18 In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.

19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.

20 Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus.

21 Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam fecerunt viam suam; obliti sunt Domini Dei sui.

22 Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es Dominus Deus noster.

23 Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israel.

24 Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra: greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.

25 Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei nostri.

Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere: si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.

Et jurabis: Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia: et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.

Haec enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.

Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.

Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite: loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite: Congregamini, et ingrediamur civitates munitas.

Levate signum in Sion; confortamini, nolite stare: quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam.

Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit: egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.

Super hoc accingite vos ciliciis; plangite, et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.

Et erit in die illa, dicit Dominus: peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur.

10 Et dixi: Heu! heu! heu! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?

11 In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.

12 Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.

13 Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus: velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus.

14 Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae?

15 Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.

16 Dicite gentibus: Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam:

17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.

18 Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.

Colossenses 1:1-17

Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater:

eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes:

audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

propter spem, quae reposita est vobis in caelis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii:

quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,

sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,

qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.

Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali:

10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,

12 gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine:

13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae,

14 in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum:

15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae:

16 quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:

17 et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.

Psalmi 76

76 In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.

Voce mea ad Dominum clamavi; voce mea ad Deum, et intendit mihi.

In die tribulationis meae Deum exquisivi; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea;

memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.

Anticipaverunt vigilias oculi mei; turbatus sum, et non sum locutus.

Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.

Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.

Numquid in aeternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?

aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?

10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?

11 Et dixi: Nunc coepi; haec mutatio dexterae Excelsi.

12 Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum:

13 et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.

14 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?

15 Tu es Deus qui facis mirabilia: notam fecisti in populis virtutem tuam.

16 Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.

17 Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt: et turbatae sunt abyssi.

18 Multitudo sonitus aquarum; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt;

19 vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae; commota est, et contremuit terra.

20 In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.

21 Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.

Proverbia 24:21-22

21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:

22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?