Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Chronological

Read the Bible in the chronological order in which its stories and events occurred.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 81

81 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terrae.

Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.

Psalmi 88

88 Intellectus Ethan Ezrahitae.

Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.

Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur in caelis; praeparabitur veritas tua in eis.

Disposui testamentum electis meis; juravi David servo meo:

Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.

Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.

Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino; similis erit Deo in filiis Dei?

Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.

Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10 Tu dominaris potestati maris; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.

12 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti;

13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt:

14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua:

15 justitia et judicium praeparatio sedis tuae: misericordia et veritas praecedent faciem tuam.

16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.

18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.

19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israel regis nostri.

20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.

21 Inveni David, servum meum; oleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.

23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.

24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.

25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.

26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.

27 Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.

28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.

29 In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.

30 Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.

31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint;

32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint:

33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum;

34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,

35 neque profanabo testamentum meum: et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.

36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:

37 semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,

38 et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.

39 Tu vero repulisti et despexisti; distulisti christum tuum.

40 Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctuarium ejus.

41 Destruxisti omnes sepes ejus; posuisti firmamentum ejus formidinem.

42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis.

43 Exaltasti dexteram deprimentium eum; laetificasti omnes inimicos ejus.

44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.

45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.

46 Minorasti dies temporis ejus; perfudisti eum confusione.

47 Usquequo, Domine, avertis in finem? exardescet sicut ignis ira tua?

48 Memorare quae mea substantia: numquid enim vane constituisti omnes filios hominum?

49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? eruet animam suam de manu inferi?

50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua?

51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium:

52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine; quod exprobraverunt commutationem christi tui.

53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.

Psalmi 92-93

92 Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.

Parata sedes tua ex tunc; a saeculo tu es.

Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam; elevaverunt flumina fluctus suos,

a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris; mirabilis in altis Dominus.

Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.

93 Psalmus ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.

Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis.

Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur;

effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam?

Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt.

Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.

Et dixerunt: Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.

Intelligite, insipientes in populo; et stulti, aliquando sapite.

Qui plantavit aurem non audiet? aut qui finxit oculum non considerat?

10 Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam?

11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

12 Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum:

13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.

14 Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet,

15 quoadusque justitia convertatur in judicium: et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.

16 Quis consurget mihi adversus malignantes? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?

17 Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.

18 Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adjuvabat me.

19 Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

20 Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto?

21 Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.

22 Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae.

23 Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: disperdet illos Dominus Deus noster.