Chronological
121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,
2 nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,
3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,
4 forsitan aqua absorbuisset nos;
5 torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
128 Canticum graduum. Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israel;
2 saepe expugnaverunt me a juventute mea: etenim non potuerunt mihi.
3 Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores; prolongaverunt iniquitatem suam.
4 Dominus justus concidit cervices peccatorum.
5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
6 Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit:
7 de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
8 Et non dixerunt qui praeteribant: Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.
129 Canticum graduum. De profundis clamavi ad te, Domine;
2 Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
3 Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit?
4 Quia apud te propitiatio est; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus:
5 speravit anima mea in Domino.
6 A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino.
7 Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
8 Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus.
130 Canticum graduum David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
2 Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
3 Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.