Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Chronological

Read the Bible in the chronological order in which its stories and events occurred.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
I Regum 9

Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,

apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.

Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.

Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,

ponam thronum regni tui super Israel in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israel.

Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et caeremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos:

auferam Israel de superficie terrae quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Israel in proverbium, et in fabulam cunctis populis.

Et domus haec erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic?

Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra AEgypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.

10 Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis

11 (Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.

12 Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei.

13 Et ait: Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.

14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.

15 Haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.

16 Pharao rex AEgypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis.

17 AEdificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,

18 et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.

19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae.

20 Universum populum qui remanserat de Amorrhaeis, et Hethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israel:

21 horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israel exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.

22 De filiis autem Israel non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum.

23 Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.

24 Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei Salomon: tunc aedificavit Mello.

25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum.

26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumaeae.

27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.

28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.

II Paralipomenon 8

Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,

civitates quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israel.

Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.

Et aedificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath.

Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:

Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae.

Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non erant de stirpe Israel,

de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.

Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.

10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.

11 Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.

12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,

13 ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.

14 Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim praeceperat David homo Dei.

15 Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum.

16 Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.

17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.

18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.