Chronological
1 Parabolae Salomonis, filii David, regis Israel,
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam;
3 ad intelligenda verba prudentiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae, justitiam, et judicium, et aequitatem:
4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.
7 Timor Domini principium sapientiae; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae:
9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11 Si dixerint: Veni nobiscum, insidiemur sanguini; abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum;
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus; implebimus domos nostras spoliis:
14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum:
15 fili mi, ne ambules cum eis; prohibe pedem tuum a semitis eorum:
16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
19 Sic semitae omnis avari: animas possidentium rapiunt.
20 Sapientia foris praedicat; in plateis dat vocem suam:
21 in capite turbarum clamitat; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
24 Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit; quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28 tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me:
29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae.
31 Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur.
32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
2 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te:
2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae;
4 si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam:
5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
8 servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.
10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit,
11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te:
12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur;
13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas;
14 qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis;
15 quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos,
17 et relinquit ducem pubertatis suae,
18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius.
19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.
20 Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias:
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
3 Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat:
2 longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem, apponent tibi.
3 Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui:
4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae.
6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
7 Ne sis sapiens apud temetipsum; time Deum, et recede a malo:
8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis:
12 quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari.
16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.
17 Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.
18 Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
19 Dominus sapientia fundavit terram; stabilivit caelos prudentia.
20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
21 Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
22 et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis.
23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
24 Si dormieris, non timebis; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27 Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac.
28 Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi: cum statim possis dare.
29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31 Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus:
32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33 Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur.
34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
35 Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.