Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Beginning

Read the Bible from start to finish, from Genesis to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Numeri 14-15

14 Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,

et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes:

Utinam mortui essemus in AEgypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in AEgyptum?

Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in AEgyptum.

Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel.

At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,

et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.

Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.

Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere.

10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israel.

11 Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis?

12 Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.

13 Et ait Moyses ad Dominum: Ut audiant AEgyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,

14 et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem:

15 quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant:

16 Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine?

17 Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens:

18 Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.

19 Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de AEgypto usque ad locum istum.

20 Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum.

21 Vivo ego: et implebitur gloria Domini universa terra.

22 Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in AEgypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae,

23 non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.

24 Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit; et semen ejus possidebit eam.

25 Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.

26 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

27 Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi.

28 Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.

29 In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,

30 non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.

31 Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.

32 Vestra cadavera jacebunt in solitudine.

33 Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,

34 juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam:

35 quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur.

36 Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala,

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.

38 Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.

39 Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis.

40 Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est: quia peccavimus.

41 Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum?

42 nolite ascendere: non enim est Dominus vobiscum: ne corruatis coram inimicis vestris.

43 Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino: nec erit Dominus vobiscum.

44 At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.

45 Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte: et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.

15 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,

et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus:

offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin:

et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos

et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin:

et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino.

Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,

dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin:

10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.

11 Sic facies

12 per singulos boves et arietis et agnos et haedos.

13 Tam indigenae quam peregrini

14 eodem ritu offerent sacrificia.

15 Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae.

16 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

17 Loquere filiis Israel, et dices ad eos:

18 Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,

19 et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino

20 de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,

21 ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.

22 Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen,

23 et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra,

24 oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato:

25 et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo:

26 et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.

27 Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo:

28 et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.

29 Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.

30 Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo:

31 verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.

32 Factum est autem, cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,

33 obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini.

34 Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.

35 Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.

36 Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.

37 Dixit quoque Dominus ad Moysen:

38 Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas:

39 quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,

40 sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.

41 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra AEgypti, ut essem Deus vester.