Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Beginning

Read the Bible from start to finish, from Genesis to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Leviticus 11-13

11 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:

Dicite filiis Israel: Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae:

omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.

Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.

Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.

Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.

Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.

Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.

Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.

10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,

11 execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.

12 Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.

13 Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliaeetum,

14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,

15 et omne corvini generis in similitudinem suam,

16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum:

17 bubonem, et mergulum, et ibin,

18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,

19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.

21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,

22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.

23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis:

24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum:

25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.

26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.

27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.

28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia haec immunda sunt vobis.

29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,

30 mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa.

31 Omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum:

32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.

33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.

34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.

35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.

36 Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.

37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.

38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.

39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum:

40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.

41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.

42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.

43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.

44 Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.

45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra AEgypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.

46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra,

47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.

12 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruae.

Et die octavo circumcidetur infantulus:

ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae.

Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.

Cumque expleti fuerint dies purificationis suae, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,

qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum aut feminam.

Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato: orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.

13 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens:

Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.

Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua: plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur.

Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus:

et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.

Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.

Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit: adducetur ad eum,

et immunditiae condemnabitur.

Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,

10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit:

11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.

12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,

13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.

14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,

15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur: caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.

16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,

17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.

18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,

19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.

20 Qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum: plaga enim leprae orta est in ulcere.

21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus:

22 et si quidem creverit, adjudicabit eum leprae;

23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.

24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,

25 considerabit eam sacerdos: et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.

26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,

27 et die septimo contemplabitur: si creverit in cute lepra, contaminabit eum.

28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.

29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.

30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.

31 Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum: recludet eum septem diebus,

32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis:

33 radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.

34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum: lotisque vestibus suis, mundus erit.

35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,

36 non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.

37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.

38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,

39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.

40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est:

41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.

42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,

43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.

44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,

45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.

46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.

47 Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit,

48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,

49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti:

50 qui consideratam recludet septem diebus:

51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est: pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa:

52 et idcirco comburetur flammis.

53 Quod si eam viderit non crevisse,

54 praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.

55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.

56 Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.

57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.

58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.

59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.