Book of Common Prayer
38 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi: Custodiam vias meas: ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me; et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo; sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus: propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus: verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
17 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet.
3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
4 Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.
6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
8 Gemma gratissima exspectatio praestolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
9 Qui celat delictum quaerit amicitias; qui altero sermone repetit, separat foederatos.
10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
11 Semper jurgia quaerit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.
12 Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam.
20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
3 Fidelis sermo: si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
2 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
3 non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed
4 suae domui bene praepositum: filios habentem subditos cum omni castitate.
5 Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit?
6 Non neophytum: ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
8 Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes:
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura.
10 Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes.
11 Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
12 Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
13 Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.
14 Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
15 si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
16 Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?
49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.