Book of Common Prayer
119 Canticum graduum. Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
2 Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
3 Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?
4 Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
5 Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar;
6 multum incola fuit anima mea.
7 Cum his qui oderunt pacem eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.
12 In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
2 quamdiu ponam consilia in anima mea; dolorem in corde meo per diem?
3 usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
4 Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte;
5 nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero;
6 ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi; et psallam nomini Domini altissimi.
13 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.
4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?
5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6 Quoniam Dominus in generatione justa est: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israel.
14 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam;
3 qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit;
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit: qui facit haec non movebitur in aeternum.
6 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam:
2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.
6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7 Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
8 parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
9 Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias;
11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.
12 Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16 Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
5 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.
5 Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?
6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.
9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus: et haec vita in Filio ejus est.
12 Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.
16 Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coaequalibus
17 dicunt: Cecinimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non planxistis.
18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt: Daemonium habet.
19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
20 Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam:
21 Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida: quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
22 Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
23 Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
24 Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.