Book of Common Prayer
106 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos;
7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
8 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
10 Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro.
11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
15 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
16 Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
21 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis:
24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
25 Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
26 Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat.
27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
30 Et laetati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
31 Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim;
34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis:
37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit.
39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
40 Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via.
41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
42 Videbunt recti, et laetabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
43 Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini?
23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas.
3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4 Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis.
5 Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
6 et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7 Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,
8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
9 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
10 Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem:
11 qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
12 Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
13 Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
14 Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
15 Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
16 usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
17 ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini.
18 Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
19 Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
21 Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
22 Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
2 Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum:
2 ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
3 Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
5 Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?
6 et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
7 Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
9 cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
10 et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
11 Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
12 ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:
14 in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi.
15 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
16 Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia,
17 exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
7 Nolite judicare, ut non judicemini.
2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
4 aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
6 Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
7 Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.
9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?
12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae.