Book of Common Prayer
120 Canticum graduum. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
2 Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.
3 Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
5 Dominus custodit te; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
7 Dominus custodit te ab omni malo; custodiat animam tuam Dominus.
8 Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.
121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
122 Canticum graduum. Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
3 Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione;
4 quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
123 Canticum graduum. Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel,
2 nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos,
3 forte vivos deglutissent nos; cum irasceretur furor eorum in nos,
4 forsitan aqua absorbuisset nos;
5 torrentem pertransivit anima nostra; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
6 Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
7 Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
8 Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
124 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat
2 in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
3 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
4 benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
5 Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel!
125 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
2 Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis.
3 Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus laetantes.
4 Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
5 Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
6 Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.
126 Canticum graduum Salomonis. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
2 Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
3 ecce haereditas Domini, filii; merces, fructus ventris.
4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.
5 Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
2 Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.
3 Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
6 Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.
18 In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea: usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
2 Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent: dixeruntque eis: Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi:
3 et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti?
4 Qui respondit eis: Haec et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
5 Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
6 Qui respondit eis: Ite in pace: Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
7 Euntes igitur quinque viri venerunt Lais: videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
8 Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt:
9 Surgite, ascendamus ad eos: vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare: eamus, et possideamus eam: nullus erit labor.
10 Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra.
11 Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,
12 ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judae: qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
13 Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae,
14 dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile: videte quid vobis placeat.
15 Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae, qui erat in domo Michae: salutaveruntque eum verbis pacificis.
8 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.
2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.
6 Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.
7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum:
10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna.
11 Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
13 Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed haec dico ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:
37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:
38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me:
40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
41 Claritatem ab hominibus non accipio.
42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis?
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?