Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 69

69 In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.

Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina.

Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.

Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge!

Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te; et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.

Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

Psalmi 73

73 Intellectus Asaph. Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?

Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.

Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto!

Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae; posuerunt signa sua, signa:

et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus

exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.

Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.

Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.

Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.

10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?

11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?

12 Deus autem rex noster ante saecula: operatus est salutem in medio terrae.

13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.

14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis AEthiopum.

15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.

16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.

17 Tu fecisti omnes terminos terrae; aestatem et ver tu plasmasti ea.

18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.

19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.

20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.

21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.

22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.

23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.

Iudicum 5:1-18

Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in illo die, dicentes:

Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino.

Audite, reges; auribus percipite, principes: ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino Deo Israel.

Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, caelique ac nubes distillaverunt aquis.

Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israel.

In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae: et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.

Cessaverunt fortes in Israel, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israel.

Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israel.

Cor meum diligit principes Israel: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.

10 Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.

11 Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, et clementia in fortes Israel: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.

12 Surge, surge Debbora; surge, surge, et loquere canticum: surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoem.

13 Salvatae sunt reliquiae populi: Dominus in fortibus dimicavit.

14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.

15 Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit: diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

16 Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.

17 Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus: Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.

18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.

Actus Apostolorum 2:1-21

Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:

et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.

Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:

et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.

Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est.

Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.

Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt?

et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?

Parthi, et Medi, et AElamitae, et qui habitant Mespotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,

10 Phrygiam, et Pamphyliam, AEgyptum, et partes Libyae quae est circa Cyrenen: et advenae Romani,

11 Judaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.

12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?

13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.

14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.

15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:

16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel:

17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.

18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:

19 et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:

20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.

21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Matthaeus 28:1-10

28 Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.

Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:

erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.

Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.

Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis.

Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.

10 Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam; ibi me videbunt.