Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 102

102 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.

Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis; qui sanat omnes infirmitates tuas:

qui redimit de interitu vitam tuam; qui coronat te in misericordia et miserationibus:

qui replet in bonis desiderium tuum; renovabitur ut aquilae juventus tua:

faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.

Notas fecit vias suas Moysi; filiis Israel voluntates suas.

Miserator et misericors Dominus: longanimis, et multum misericors.

Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.

10 Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.

11 Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;

12 quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.

13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.

14 Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.

15 Homo, sicut foenum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:

16 quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.

17 Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,

18 his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.

19 Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.

20 Benedicite Domino, omnes angeli ejus: potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.

21 Benedicite Domino, omnes virtutes ejus; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.

22 Benedicite Domino, omnia opera ejus: in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.

Psalmi 142-143

142 Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. Domine, exaudi orationem meam; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua justitia.

Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Quia persecutus est inimicus animam meam; humiliavit in terra vitam meam; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.

Et anxiatus est super me spiritus meus; in me turbatum est cor meum.

Memor fui dierum antiquorum; meditatus sum in omnibus operibus tuis: in factis manuum tuarum meditabar.

Expandi manus meas ad te; anima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.

Eripe me de inimicis meis, Domine: ad te confugi.

10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.

11 Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam,

12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.

143 Psalmus David. Adversus Goliath. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.

Misericordia mea et refugium meum; susceptor meus et liberator meus; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.

Domine, quid est homo, quia innotuisti ei? aut filius hominis, quia reputas eum?

Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra praetereunt.

Domine, inclina caelos tuos, et descende; tange montes, et fumigabunt.

Fulgura coruscationem, et dissipabis eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum:

quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi.

10 Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,

11 eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

12 Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.

13 Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis;

14 boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.

15 Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.

Lamentationes 2:10-18

10 [Jod.] Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis: abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.

11 [Caph.] Defecerunt prae lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea; effusum est in terra jecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.

12 [Lamed.] Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

13 [Mem.] Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?

14 [Nun.] Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.

15 [Samech.] Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem: Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae?

16 [Phe.] Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt: Devorabimus: en ista est dies quam exspectabamus; invenimus, vidimus.

17 [Ain.] Fecit Dominus quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.

18 [Sade.] Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

I Corinthios 10:14-17

14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:

15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.

16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?

17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.

I Corinthios 11:27-32

27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.

28 Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.

29 Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.

30 Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.

31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.

32 Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.

Marcus 14:12-25

12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?

13 Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans: sequimini eum,

14 et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?

15 Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum: et illic parate nobis.

16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.

17 Vespere autem facto, venit cum duodecim.

18 Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.

19 At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego?

20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.

21 Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.

22 Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.

23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes.

24 Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.

25 Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.