Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Book of Common Prayer

Daily Old and New Testament readings based on the Book of Common Prayer.
Duration: 861 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Error: 'Psalmi 119:49-72' not found for the version: Biblia Sacra Vulgata
Psalmi 49

49 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

Ex Sion species decoris ejus:

Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.

Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.

Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:

10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.

11 Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.

12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.

13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?

14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.

16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?

17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.

21 Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.

22 Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.

Psalmi 53

53 In finem, in carminibus. Intellectus David,

cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?

Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.

Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei.

Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.

Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos.

Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.

Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Zacharias 3

Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini: et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.

Et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem! numquid non iste torris est erutus de igne?

Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.

Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.

Et dixit: Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus: et angelus Domini stabat.

Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens:

Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.

Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt: ecce enim ego adducam servum meum Orientem.

Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu: super lapidem unum septem oculi sunt: ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.

10 In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.

Apocalypsis 4:1-8

Post haec vidi: et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi tamquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec.

Et statim fui in spiritu: et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens.

Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae.

Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor: et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae.

Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.

Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo: et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.

Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.

Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.

Matthaeus 24:45-51

45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?

46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:

49 et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:

50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:

51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.