Book of Common Prayer
31 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Laetamini in Domino, et exsultate, justi; et gloriamini, omnes recti corde.
35 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
1 In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens:
2 Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae.
3 Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens:
4 Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta?
5 Et nunc haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras.
6 Seminastis multum, et intulistis parum; comedistis, et non estis satiati; bibistis, et non estis inebriati; operuistis vos, et non estis calefacti; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
7 Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras;
8 ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.
9 Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud: quam ob causam? dicit Dominus exercituum: quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
10 Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum:
11 et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.
12 Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
13 Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus.
14 Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.
18 Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:
19 Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
20 Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
21 Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret: et non vult poenitere a fornicatione sua.
22 Ecce mittam eam in lectum: et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint.
23 Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda: et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
24 et ceteris qui Thyatirae estis: quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus:
25 tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
26 Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
27 et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
28 sicut et ego accepi a Patre meo: et dabo illi stellam matutinam.
29 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
27 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia!
28 Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29 Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
30 et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum!
31 itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
32 Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33 Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
34 Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem:
35 ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
36 Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
37 Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
38 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
39 Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.