Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
65 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. Jubilate Deo, omnis terra;
2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:
9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea
14 quae distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.
1 Verbum Domini, quod factum est ad Joel, filium Phatuel.
2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
4 Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus.
8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
11 Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
12 Vinea confusa est, et ficus elanguit; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes: ululate, ministri altaris; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
14 Sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum:
15 A, a, a, diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio?
17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum.
18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis; sed et greges pecorum disperierunt.
19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
20 Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
3 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:
6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis:
7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.