Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 72

72 Psalmus Asaph. Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde!

Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:

quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.

Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.

In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.

Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.

Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.

Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.

Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.

13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:

17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:

23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in caelo? et a te quid volui super terram?

26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.

Daniel 2:24-49

24 Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.

25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.

26 Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus?

27 Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:

28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.

29 Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.

30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.

31 Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.

32 Hujus statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere,

33 tibiae autem ferreae: pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.

34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.

35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.

36 Hoc est somnium: interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.

37 Tu rex regum es: et Deus caeli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.

39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.

40 Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.

41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli, et partem ferream, regnum divisum erit: quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.

42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.

43 Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae.

44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.

45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.

46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.

47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.

48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.

49 Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis.

Ephesios 5:15-20

15 Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,

16 sed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,

19 loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,