Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Semicontinuous)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with sequential stories told across multiple weeks.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Actus Apostolorum 4:5-12

Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae, in Jerusalem:

et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.

Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?

Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:

si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israel, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli:

12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Psalmi 23

23 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.

Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo:

hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.

10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

I Ioannis 3:16-24

16 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere.

17 Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo?

18 Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate:

19 in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.

20 Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia.

21 Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum:

22 et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.

23 Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.

24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.

Ioannes 10:11-18

11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;

13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae.

15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.

16 Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

18 Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.