Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
68 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
2 Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quae non rapui, tunc exsolvebam.
6 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.
7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israel.
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.
9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.
10 Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
19 Intende animae meae, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.
20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci;
17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum);
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;
20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est;
21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:
22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
40 Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.
41 Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat: et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
42 quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari:
44 accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus: et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
45 Et ait Jesus: Quis est, qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis: Quis me tetigit?
46 Et dicit Jesus: Tetigit me aliquis: nam ego novi virtutem de me exiisse.
47 Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus: et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo: et quemadmodum confestim sanata sit.
48 At ipse dixit ei: Filia, fides tua salvam te fecit: vade in pace.
49 Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei: Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
50 Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit.
51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae.
52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit: Nolite flere: non est mortua puella, sed dormit.
53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
54 Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens: Puella, surge.
55 Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
56 Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.