Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
80 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
2 Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.
3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.
4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae:
5 quia praeceptum in Israel est, et judicium Deo Jacob.
6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra AEgypti; linguam quam non noverat, audivit.
7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.
17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.
7 Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
2 dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium?
3 Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.
4 Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens:
5 Vade, et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?
6 Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israel de terra AEgypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
7 Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?
8 Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel:
9 et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
10 Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
11 ex die qua constitui judices super populum meum Israel: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
13 Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.
17 Secundum omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.
24 Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
25 At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.
27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.