Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
68 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae:
69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
70 sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:
71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:
73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
78 per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
18 Propterea haec dicit Dominus ad Joakim, filium Josiae, regem Juda: Non plangent eum: Vae frater! et vae soror! non concrepabunt ei: Vae domine! et vae inclyte!
19 Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.
20 Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam: et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
21 Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti: Non audiam: haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
22 Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
23 Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis?
24 Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,
25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum:
26 et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
27 Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.
28 Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias? numquid vas absque omni voluptate? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt?
29 Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
30 Haec dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur: nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
16 Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.