Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
24 Congregavitque Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros: steteruntque in conspectu Domini,
2 et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor: servieruntque diis alienis.
3 Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,
14 Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in AEgypto, ac servite Domino.
15 Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
16 Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
17 Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra AEgypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
18 Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
19 Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
20 Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona.
21 Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
22 Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes.
23 Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.
24 Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus.
25 Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem.
78 Psalmus Asaph. Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam; polluerunt templum sanctum tuum; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
2 Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
3 Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
4 Facti sumus opprobrium vicinis nostris; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
5 Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
6 Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt:
7 quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.
16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.
25 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.
2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:
3 sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6 Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7 Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.
9 Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.