Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
121 Canticum graduum. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
3 Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
6 Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
9 Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.
13 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia.
3 Et ait Moyses ad populum: Mementote diei hujus in qua egressi estis de AEgypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto: ut non comedatis fermentatum panem.
4 Hodie egredimini mense novarum frugum.
5 Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Hevaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
6 Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
7 Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
8 Narrabisque filio tuo in die illo, dicens: Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de AEgypto.
9 Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos: et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de AEgypto.
10 Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam: et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
20 Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit?
21 Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
22 Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.