Revised Common Lectionary (Semicontinuous)
8 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es ejus? aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
15 Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen: qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam: et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
17 Supervenere pastores, et ejecerunt eas: surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: Cur velocius venistis solito?
19 Responderunt: Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum: insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
20 At ille: Ubi est? inquit: quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat panem.
21 Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem:
22 quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens: Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens: Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec?
9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
10 Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me.
11 Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
12 Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
13 Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.