Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 127

127 Canticum graduum. Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.

Labores manuum tuarum quia manducabis: beatus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.

Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.

Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.

Et videas filios filiorum tuorum: pacem super Israel.

Ecclesiastes 2:1-17

Dixi ego in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.

Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?

Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.

Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas;

feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus;

et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium.

Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem;

coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda;

et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.

10 Et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.

11 Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.

12 Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?)

13 Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.

14 Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.

15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.

16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter ut indoctus.

17 Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.

Colossenses 3:18-4:1

18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.

19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.

20 Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.

21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.

22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.

23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus:

24 scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite.

25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit: et non est personarum acceptio apud Deum.

Domini, quod justum est et aequum, servis praestate: scientes quod et vos Dominum habetis in caelo.