Revised Common Lectionary (Complementary)
8 Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi.
9 Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber: et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris: et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
3 Et dixit ad me: Fili hominis, quodcumque inveneris, comede: comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israel.
2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo:
3 et dixit ad me: Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
4 Et dixit ad me: Fili hominis, vade ad domum Israel, et loqueris verba mea ad eos.
5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israel:
6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
7 domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me: omnis quippe domus Israel attrita fronte est, et duro corde.
8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum:
9 ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam: ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
10 Et dixit ad me: Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi:
11 et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos: et dices eis: Haec dicit Dominus Deus: si forte audiant et quiescant.
16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.
18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
22 Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego.
23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
24 A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
25 Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
26 in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
27 in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
28 praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
29 Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
30 Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.
32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.