Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Sapientia 6:12-16

12 Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.

13 Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quaerunt illam.

14 Praeoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.

15 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.

16 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.

Amos 5:18-24

18 Vae desiderantibus diem Domini! ad quid eam vobis? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux.

19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.

20 Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux; et caligo, et non splendor in ea?

21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum.

22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam; et vota pinguium vestrorum non respiciam.

23 Aufer a me tumultum carminum tuorum; et cantica lyrae tuae non audiam.

24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.

Sapientia 6:17-20

17 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.

18 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia.

19 Cura ergo disciplinae dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;

20 incorruptio autem facit esse proximum Deo.

Psalmi 70

70 Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum.

In justitia tua libera me, et eripe me: inclina ad me aurem tuam, et salva me.

Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias: quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.

Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui:

quoniam tu es patientia mea, Domine; Domine, spes mea a juventute mea.

In te confirmatus sum ex utero; de ventre matris meae tu es protector meus; in te cantatio mea semper.

Tamquam prodigium factus sum multis; et tu adjutor fortis.

Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.

Ne projicias me in tempore senectutis; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.

10 Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,

11 dicentes: Deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.

12 Deus, ne elongeris a me; Deus meus, in auxilium meum respice.

13 Confundantur et deficiant detrahentes animae meae; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi.

14 Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.

15 Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,

16 introibo in potentias Domini; Domine, memorabor justitiae tuae solius.

17 Deus, docuisti me a juventute mea; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

18 Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam,

19 et justitiam tuam, Deus, usque in altissima; quae fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?

20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.

21 Multiplicasti magnificentiam tuam; et conversus consolatus es me.

22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus; psallam tibi in cithara, sanctus Israel.

23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti.

24 Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.

I Thessalonicenses 4:13-18

13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.

14 Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.

15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.

16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.

17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.

18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Matthaeus 25:1-13

25 Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus: quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.

Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes:

sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:

prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.

Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.

Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

10 Dum autem irent emere, venit sponsus: et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.

11 Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.

12 At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.

13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.