Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 85:8-13

Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.

Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.

10 Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus.

11 Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.

12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum:

13 quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.

I Regum 18:1-16

18 Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae.

Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab: erat autem fames vehemens in Samaria.

Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae: Abdias autem timebat Dominum valde.

Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.

Dixit ergo Achab ad Abdiam: Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.

Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.

Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei: qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait: Num tu es, domine mi, Elias?

Cui ille respondit: Ego. Vade, et dic domino tuo: Adest Elias.

Et ille: Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me?

10 Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens: et respondentibus cunctis: Non est hic: adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.

11 Et nunc tu dicis mihi: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias.

12 Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro: et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.

13 Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua?

14 et nunc tu dicis: Vade, et dic domino tuo: Adest Elias: ut interficiat me?

15 Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.

16 Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei: venitque Achab in occursum Eliae.

Actus Apostolorum 17:10-15

10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judaeorum introierunt.

11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.

12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.

13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.

14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.

15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.