Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 95:1-7

95 Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.

Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.

Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.

Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

Quoniam omnes dii gentium daemonia; Dominus autem caelos fecit.

Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem;

I Paralipomenon 17:1-15

17 Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem foederis Domini sub pellibus est.

Et ait Nathan ad David: Omnia quae in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est.

Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens:

Vade, et loquere David servo meo: Haec dicit Dominus: Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.

Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israel usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio

manens cum omni Israel. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israel, quibus praeceperam ut pascerent populum meum, et dixi: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?

Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israel:

et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.

Et dedi locum populo meo Israel: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,

10 ex diebus quibus dedi judices populo meo Israel, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.

11 Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis: et stabiliam regnum ejus.

12 Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum.

13 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.

14 Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.

15 Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.

Apocalypsis 22:1-9

22 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.

In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.

Et omne maledictum non erit amplius: sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.

Et videbunt faciem ejus: et nomen ejus in frontibus eorum.

Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum.

Et dixit mihi: Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito.

Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus.

Et ego Joannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat:

et dixit mihi: Vide ne feceris: conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiae libri hujus: Deum adora.