Revised Common Lectionary (Complementary)
15 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
16 Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
17 Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
18 Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi.
19 Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis?
20 Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens:
21 Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri et filiae vestrae quas reliquistis, gladio cadent.
22 Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis:
23 coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
24 Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus.
25 Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum:
26 in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi:
27 in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
15 quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona!
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
20 Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quaerentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
21 Ad Israel autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.