Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

Revised Common Lectionary (Complementary)

Daily Bible readings that follow the church liturgical year, with thematically matched Old and New Testament readings.
Duration: 1245 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Psalmi 104

104 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus.

Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus.

Laudamini in nomine sancto ejus; laetetur cor quaerentium Dominum.

Quaerite Dominum, et confirmamini; quaerite faciem ejus semper.

Mementote mirabilium ejus quae fecit; prodigia ejus, et judicia oris ejus:

semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus.

Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus.

Memor fuit in saeculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:

quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac:

10 et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israel in testamentum aeternum,

11 dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae:

12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus.

13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.

14 Non reliquit hominem nocere eis: et corripuit pro eis reges.

15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.

16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.

17 Misit ante eos virum: in servum venumdatus est, Joseph.

18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus:

19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.

20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.

21 Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae:

22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.

23 Et intravit Israel in AEgyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.

24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.

25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.

26 Misit Moysen servum suum; Aaron quem elegit ipsum.

27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.

28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.

29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.

30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.

31 Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.

32 Posuit pluvias eorum grandinem: ignem comburentem in terra ipsorum.

33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.

34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus:

35 et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.

36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.

37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.

38 Laetata est AEgyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.

39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.

40 Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.

41 Dirupit petram, et fluxerunt aquae: abierunt in sicco flumina.

42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.

43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.

44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt:

45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.

Isaias 66:7-13

Antequam parturiret, peperit; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.

Quis audivit umquam tale? et quis vidit huic simile? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos?

Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? ait Dominus Deus tuus.

10 Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam:

11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.

12 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.

13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.

Lucas 12:22-31

22 Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.

23 Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.

24 Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis?

25 Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?

26 Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis?

27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.

28 Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos pusillae fidei?

29 Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis: et nolite in sublime tolli:

30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.

31 Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis.