Old/New Testament
35 In finem. Servo Domini ipsi David.
2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso: non est timor Dei ante oculos ejus.
3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus; noluit intelligere ut bene ageret.
5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo; astitit omni viae non bonae: malitiam autem non odivit.
6 Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
7 Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos:
10 quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
11 Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
12 Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.
36 Psalmus ipsi David. Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem:
2 quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3 Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
4 Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
6 Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
7 Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua; in homine faciente injustitias.
8 Desine ab ira, et derelinque furorem; noli aemulari ut maligneris.
9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.
10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator; et quaeres locum ejus, et non invenies.
11 Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
12 Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
13 Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
14 Gladium evaginaverunt peccatores; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
15 Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
16 Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas:
17 quoniam brachia peccatorum conterentur: confirmat autem justos Dominus.
18 Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur:
20 quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
21 Mutuabitur peccator, et non solvet; justus autem miseretur et tribuet:
22 quia benedicentes ei haereditabunt terram; maledicentes autem ei disperibunt.
23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
25 Junior fui, etenim senui; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
26 Tota die miseretur et commodat; et semen illius in benedictione erit.
27 Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi:
28 quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos: in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
29 Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
30 Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
31 Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
32 Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum.
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
34 Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis.
35 Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani:
36 et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.
37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
38 Injusti autem disperibunt simul; reliquiae impiorum interibunt.
39 Salus autem justorum a Domino; et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.
25 Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.
2 Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum: et rogabant eum,
3 postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea: se autem maturius profecturum.
5 Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
6 Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
7 Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare:
8 Paulo rationem reddente: Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
9 Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit: Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me?
10 Dixit autem Paulus: Ad tribunal Caesaris sto: ibi me oportet judicari: Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
11 Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori: si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
12 Tunc Festus cum concilio locutus, respondit: Caesarem appellasti? ad Caesarem ibis.
13 Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
14 Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens: Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
15 de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
17 Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
18 De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
19 Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
20 Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
21 Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
22 Agrippa autem dixit ad Festum: Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
23 Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
24 Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
25 Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
27 Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.