Old/New Testament
4 Et nunc, Israel, audi praecepta et judicia, quae ego doceo te: ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.
2 Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo: custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
3 Oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.
4 Vos autem qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem.
5 Scitis quod docuerim vos praecepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
6 et observabitis et implebitis opere. Haec est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna.
7 Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
8 Quae est enim alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
9 Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
10 a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens: Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum: erantque in eo tenebrae, et nubes, et caligo.
12 Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
13 Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis.
14 Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caeremonias et judicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
15 Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis:
16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae:
17 similitudinem omnium jumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium,
18 atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis:
19 ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam, et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.
20 Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea AEgypti, ut haberet populum haereditarium, sicut est in praesenti die.
21 Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.
22 Ecce morior in hac humo; non transibo Jordanem: vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
23 Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quae fieri Dominus prohibuit:
24 quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
25 Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis:
26 testes invoco hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
27 atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
28 Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
29 Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae.
30 Postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.
31 Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est: non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
32 Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo caelo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
33 ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti:
34 si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in AEgypto, videntibus oculis tuis:
35 ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
36 De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:
37 quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex AEgypto,
38 ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo: et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die.
39 Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
40 Custodi praecepta ejus atque mandata, quae ego praecipio tibi: ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
41 Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,
42 ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere:
43 Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri de tribu Ruben: et Ramoth in Galaad, quae est in tribu Gad: et Golan in Basan, quae est in tribu Manasse.
44 Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel:
45 et haec testimonia et caeremoniae atque judicia, quae locutus est ad filios Israel, quando egressi sunt de AEgypto,
46 trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhaei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israel egressi ex AEgypto
47 possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum:
48 ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
49 omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.
5 Vocavitque Moyses omnem Israelem, et dixit ad eum: Audi, Israel, caeremonias atque judicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete.
2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in praesentiarum sumus, et vivimus.
4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.
5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus: timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait:
6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra AEgypti, de domo servitutis.
7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.
8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra.
9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus: Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me:
10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea.
11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra: quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.
12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
15 Memento quod et ipse servieris in AEgypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati.
16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
17 Non occides,
18 neque moechaberis,
19 furtumque non facies:
20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
21 Non concupisces uxorem proximi tui: non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt.
22 Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis:
24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam: vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere?
27 Tu magis accede: et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi: loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me: Audivi vocem verborum populi hujus quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti.
29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum?
30 Vade et dic eis: Revertimini in tentoria vestra.
31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et caeremonias atque judicia: quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.
32 Custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
33 sed per viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.
6 Haec sunt praecepta, et caeremoniae, atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:
2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
3 Audi, Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
4 Audi, Israel: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo:
7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae.
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti,
12 et comederis, et saturatus fueris:
13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra AEgypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt:
15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.
16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
17 Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quas praecepit tibi:
18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et caeremoniae, atque judicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis?
21 dices ei: Servi eramus Pharaonis in AEgypto, et eduxit nos Dominus de AEgypto in manu forti:
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in AEgypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
24 Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
11 Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
2 et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introeuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
3 Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
5 Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
6 Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
7 Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
8 Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.
9 Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:
10 benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.
11 Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
12 Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
13 Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum.
14 Et respondens dixit ei: Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
15 Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
16 et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:
17 et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
18 Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.