New Testament in a Year
28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
30 Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?
32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.
34 Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
35 Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
36 quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
39 Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus?
42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
47 Responderunt ergo eis pharisaei: Numquid et vos seducti estis?
48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis?
49 sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.
53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.