New Testament in a Year
6 Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
2 Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis?
3 Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant?
4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?
5 Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
7 Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
9 Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.
11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):
14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum,
15 Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
19 Et omnis turba quaerebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in caelo: secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
25 Vae vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.
26 Vae cum benedixerint vobis homines: secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.