New Testament in a Year
24 Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum.
25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?
27 Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
39 Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
41 Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.
42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
44 Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
48 At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?
49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.