Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

New Testament in a Year

Read the New Testament from start to finish, from Matthew to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Matthaeus 9:18-38

18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens: Domine, filia mea modo defuncta est: sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.

19 Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.

20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.

21 Dicebat enim intra se: Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.

22 At Jesus conversus, et videns eam, dixit: Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.

23 Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat:

24 Recedite: non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.

25 Et cum ejecta esset turba, intravit: et tenuit manum ejus, et surrexit puella.

26 Et exiit fama haec in universam terram illam.

27 Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David.

28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus: Creditis quia hoc possum facere vobis? Dicunt ei: Utique, Domine.

29 Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis.

30 Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.

31 Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.

32 Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.

33 Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes: Numquam apparuit sic in Israel.

34 Pharisaei autem dicebant: In principe daemoniorum ejicit daemones.

35 Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.

36 Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.

37 Tunc dicit discipulis suis: Messis quidem multa, operarii autem pauci.

38 Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.