Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

New Testament in a Year

Read the New Testament from start to finish, from Matthew to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Ioannes 6:1-21

Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis:

et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.

Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum.

Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?

Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.

Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.

Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:

Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed haec quid sunt inter tantos?

10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.

11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.

12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.

13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.

14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.

15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.

16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.

17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebrae jam factae erant et non venerat ad eos Jesus.

18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.

19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.

20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.

21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.