Print Page Options
Previous Prev Day Next DayNext

New Testament in a Year

Read the New Testament from start to finish, from Matthew to Revelation.
Duration: 365 days
Biblia Sacra Vulgata (VULGATE)
Version
Matthaeus 6:1-18

Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.

Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:

ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.

10 Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.

11 Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12 et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13 Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

14 Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.

15 Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

16 Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

17 Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,

18 ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.